- SUADUS
- SUADUSCruor, apud Statium Theb. l. 4. v. 452. ubi de sacris Infernalibus,Inclinoet Bacchi latices et munera verniLactis, et Actoes imbres, suadumque cruoremManibus ———Glossographo est acceptus, gratissimus Lutatio, qui persundeat Manibus ad superos redire. Gratum enim manibus putatum sanguinen, iam inde ab oevi Homero notum. Vide Barth. Ammadv. Part. l. p. 1091. et 1092. Ab eodem verbo, Suasa et Insuasa Lanni dicutn, ἐπιτιταμένως seu intense colotata et saturata, quae πεπεισμένα quoque Graecis. Quomodo eleganter, qui penitus adusti sunt et profunde colorati Sole, πεπεισμένως ἐπικεκαυμένους vocat Strabo l. 15. Hinc Festus, Non deesse, ait qui dicuant, omnenm colorem, qui fiat inficiendo, suasum vocari, quod quali persuadetur in alium ex albo transire. quia vero tignum, quo diutino fumô infectum est, vel ea, quae ex stilliciidio fumoso colorata, eum colorem penitus imbiberunt, eoque prorsum imbuta ac veluti insuasa, valide retinent, ideo insuasumps et suasum de hoc fumido colore, κατ᾿ἐξοχὴν usurpatum est. Salmasa, ad Solin. p. 346.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.